monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 33, 2
Nicodemus tamen unus ex Pharisaeis, qui ad Dominum nocte venerat, et ipse non quidem incredulus, sed timidus; nam ideo nocte venerat ad lucem, quia illuminari volebat, et sciri timebat: respondit Iudaeis, Numquid Lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat? Volebant enim illi perverse ante esse damnatores quam cognitores. Sciebat enim Nicodemus, vel potius credebat, quia si tantummodo eum vellent patienter audire, forte similes fierent illis qui missi sunt tenere, et maluerunt credere. Illi responderunt, ex praeiudicio cordis sui, quod et illis: Numquid et tu Galilaeus es? Id est, quasi a Galilaeo seductus. Dominus enim Galilaeus dicebatur, quoniam de Nazareth civitate erant parentes eius. Secundum Mariam dixi parentes, non secundum virile semen: non enim quaesivit in terra nisi matrem, qui iam habebat desuper Patrem. Nam utraque eius nativitas mirabilis fuit; divina sine matre, humana sine patre. Quid ergo illi quasi Legis doctores ad Nicodemum dixerunt? Scrutare Scripturas, et vide quia propheta a Galilaea non surgit. Sed Dominus Prophetarum inde surrexit. Reversi sunt, inquit Evangelista, unusquisque in domum suam.